monumenta.ch > Tertullianus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 37, 4
Sed hostes maluistis vocare generis humani. Quis autem vos ab illis occultis et usquequaque vastantibus mentes et valetudines vestras hostibus raperet? a daemoniorum incursibus dico, quae de vobis sine praemio, sine mercede depellimus. Suffecisset hoc solum nostrae ultioni, quod vacua exinde possessio immundis spiritibus pateretis. Porro nec tanti praesidii compensationem cogitantes, non modo non molestum vobis genus, verum etiam necessarium, hostes iudicare maluistis: qui sumus plane, non generis humani tamen, sed potius erroris.